Ellopos Home  

Home of the European Prospect
   
Eckhart Start Page

    Meister Eckhart Home / Works by Meister Eckhart - Quotes / Inspired by Eckhart / Studies / The Papal Condemnation / Mail & Announcements / Links / Books


ERICH SEEBERG

Meister Eckhart

V. Anmerkungen - (zu I, II, III, IV)


PLATO

ARISTOTLE

THE GREEK OLD TESTAMENT (SEPTUAGINT)

THE NEW TESTAMENT

PLOTINUS

DIONYSIUS THE AREOPAGITE

MAXIMUS CONFESSOR

SYMEON THE NEW THEOLOGIAN

More...


Time and Creation in Gregory of Nyssa and Meister Eckhart
Time and Creation
In Gregory of Nyssa and
Meister Eckhart

Page 6

21) Sciendum, quod alius est ordo istorum in abstracto, puta cum dicimus: esse, vivere, intelligere; alius in concreto, puta cum dicimus: ens, vivens, intelligens. In abstracto enim esse est perfectius inter tria. Ipsi enim esse nullus modus sive perfectio essendi deesse potest. Quomodo autem aliquid deesset per esse? Sed potius deest per non esse vel abesse. Pari ratione vivere est nobilius intelligere. In concreto vero opposito modo se habet ... Et est ratio: Nam in concreto sunt participata (in Joh., cod. Cus. 21, 91 r a).

 

22) Vgl. Geyer S. 20 ff. - Zum Ganzen vgl. Grabmann, Neugefundene Pariser Quästionen Meister Eckharts (Abh. d. B. A. W. XXXII, 7, 1927) S. 55 ff.

 

23) Illa potentia est nobilior, cuius actus est nobilior. Sed intelligere ... est nobilior actu voluntatis, quia intelligere vadit depurando et pertingit usque ad nudam entitatem rei... Intelligere ipsum quaedam deiformitas vel deiformatio, quia ipse deus est ipsum intelligere et non est esse. Item intelligere inquantum huiusmodi est subsistens. Item est increabile inquantum huiusmodi. Unde archa in mente non est creabile (Geyer 18).

 

24) Constat enim, quod eodem, quo deus est deus, homo est divinus analogice. Nec enim quis est divinus sine deo, sicut nec album sine albedine (def. 40). Non enim creatura creator est, sed creatio est propria deo soli (def. 37). Die Seele ist "intellectiva ad imaginem dei et genus dei" (def. 37). Ad imaginem dei..., ut esset intellectus de veste intellectus puri (def. 37).

 

25) In homine est una virtus, quae ita alta est et nobilis, quod ipsa accipit deum in suo proprio et nudo esse vel essentia, non in sua veste... Deus cadit in intellectum ut veritas, in voluntatem ut bonitas; ipsi vero essentiae animae illabitur et unitur inquantum deus et inquantum esse vel essentia est. (def. 36).

 

26) Celestis pater generat in me suam similitudinem, et ab illa similitudine venit nobis amor unus vet caritas. Hic est Spiritus sanctus (def. 55; vgl. 16). Qui ex simplicitate crederet ... aliquid increatum in anima ut partem animae, non esset haereticus... Et addit, quod magister sententiarum sic mortuus est, quod credidit ... non esse in anima habitum aliquem creatum caritatis sed ipsam moveri a solo spiritu sancto increato (def. 26).

 

27) Ipsa est castellum, quod Jhesus ingreditur, quantum ad esse potius quam quantum ad operari, conferens animae esse divinum et deiforme per gratiam (def. 60). Anima regeneratur in deum. Quotienscumque fit illa generatio, tunc parit ipsa illum unigenitum filium. Propter hoc multo plures sunt filii, quos pariunt virgines quam aliae mulieres, quia ipsae pariunt super tempus in aeternitate (def. 62). Aber immer gilt: Ipse imago, nos filii ad imaginem; ipse similitudo, nos ad similitudinem; ipse filius naturalis, nos adoptivi, transformati in eandem imaginem, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (def. 63). - Intelligere ipsum quaedam diformitas vel deiformatio, quia ipse deus est ipsum intelligere et non est esse (Geyer 18).

Previous / First / Next Page

Seeberg Contents Page

 Add a Note !

More studies on Meister Eckhart ||| Eckhart Home

Elpenor Editions in Print

IN PRINT

Rediscovering the Path to Europe Henrik Ibsen, A Doll's House

Learned Freeware

get updates 
RSS Feeds / Ellopos Blog
sign up for Ellopos newsletter:


ELLOPOSnet