1) Aliter sentiendum est de ente et aliter de ente hoc et hoc . Similiter dicendum de esse absolute ... et aliter de esse huius et huius (Denifle II, 542). Deus igiter et esse idem (Denifle II, 537). Deus agit in esse et ad esse (ibid. 540). Esse est deus per essentiam (ibid. 541). Nihil hoc aut hoc dat esse (ibid. 548).
2) Totum compositum, puta lapis, habet esse lapidis a forma lapidis, esse vero absolute a solo deo, utpote a prima causa (Denifle II,548). - Aliter loquendum de ente, aliter de ente hoc aut hoc. Propter quod ens tantum unum est et deus est; ens autem hoc et hoc plura sunt (ibid. 549).
3) Ex quo convincitur, quod a deo habet omne ens et singulum, quod est, quod unum est, quod verum est ... et quodlibet ens unumquodque praemissorum ab ipso deo non solum habet sed immediate habet (Denifle II, 545). Semper creaturae sunt in suae creationis fieri et prin- cipio (ibid. 541). - "Sunt", ait..., quia esse justorum in deo est, non solum ut deus est esse, quomodo omnes creaturae in ipso ut creator, sed in deo sunt, ut retributor est... Auch so sind die Frommen in Gott, quia pro nihilo habent esse quod non in deo est nec se ipsos quidquam esse, vivere et operari quod non in deo est. (G. Théry, Le commentaire de M. Eckhart sur le livre de la sagesse. Archives d'hist. doctr. et litt. du moyen-âge. 3, 1928 S. 372) [abgekürzt in Théry].
4) Denifle II, 549.
5) Ens, unum, verum, bonum sunt prima in rebus et omnibus communia, propter quod assunt et insunt omnibus ante adventum cuiuslibet esse, non post, et universalis (!) omnium. Et rursus insunt a sola causa prima et universali omnium. Non tamen per hoc excluduntur esse singula a singulis influentiis. Forma enim ignis non dat igni esse, sed esse hoc nec esse unum, sed esse unum hoc, puta ignem et unum ignem (Denifle II, 544).