Meister Eckhart Home / Works by Meister Eckhart - Quotes / Inspired by Eckhart / Studies / The Papal Condemnation / Mail & Announcements / Links / Books |
ERICH SEEBERG Meister Eckhart V. Anmerkungen - (zu I,
II, III,
IV) 6) Luther, Sämtliche Werke, Weimarer Ausgabe 19, 492; 26, 339; 23, 135. 7) Sine esse enim non valet plus totum universum quam mucsa (Denifle II, 583). Patet, quod omne ens et de numero entium non habet ex se, sed ab alio superiori esse, quod sitit, esurit et appetit. Propter quod in ipso non figitur nec habetur, quod inchoatur esse, nec permanet, absente etiam per intellectum ipso superiori (ibid. 584). 8) Cum dicitur, esse est deus, dicendum, quod hoc verum est de esse absoluto, non de esse formaliter inhaerente (Defensorium 10). Nulla creaturarum habet esse, quia esse creaturarum dependit ex praesentia dei (def. 53). "Sunt", ait, ... quia esse justorum in deo est, non solum ut deus est esse, quomodo omnes creaturae in ipso ut creator, sed in deo sunt ut retributor est (Théry 3, 372). 9) S. Augustinus sic dicit: Deus est intimior animae quam ipsa sit sibi ipsi. Intimitas vel propinquitas dei et animae non habet in veritate aliquam distinctionem (def. 62). 10) Cum dicitur: In justificatione impii necessario concurrit justitia ingenita, gignens et pariens, dicendum quod verum est; in divinis quidem univoce, in creaturis autem et deo anatogice se habet. Est ergo eadem justitia sive bonitas simpliciter et absolute in divinis, in creaturis autem analogice (def. 9). Sic unus est deus in omnibus per essentiam, sic unus est filius deus in omnibus filiis adoptionis et illi per ipsum et in ipso sunt filii analogice (def. 64). 11) Filius enim imago est patris et anima ad imaginem dei (Théry 4, 371). Hinc est, quod sancti communiter exponunt deum creasse coelum et terram in principio, i. e. in filio, qui est imago et ratio idealis, quam qui negat, negat filium dei (Denifle II, 552). Non enim quidquam creatum est imago sed ad imaginem creati sunt angelus et homo (def. 18). 12) Utrum in deo sit idem esse et intelligere (Geyer 1). Sic in deo ipsum esse est ipsum intelligere, quia ipso esse operatur et intelligit (Geyer 7; vgl. Denifle II, 555). 13) Quidquid est in deo, est super ipsum esse et est totum intelligere (Geyer 10). In principio erat verbum, quod ad intellectum omnino pertinet, ut sic ipsum intelligere teneat primum gradum in perfectionibus, deinde ens vel esse (Geyer 9). Si igitur intellectus, in quantum intellectus, nihil est, et per consequens nec intellectus est aliquod esse (Geyer 13). 14) Geyer 9. Uniuscuiusque enim rei universaliter principium et radix est ratio ipsius rei. Hinc est, quod Plato ponebat ideas sive rationes rerum principia omnium tam essendi quam sciendi (I in Gen, cod. Cus. 21, 6 r a). De primo sciendum, quod principium, in quo creavit deus caelum et terram, est ratio idealis (I in Gen, cod. Cus. 21, 6 r a). Natura dei est intellectus et sibi esse est intelligere; igitur producit res in esse per intellectum (I in Gen, cod. Cus. 21, 6 r b).