37) Una virtus est in anima, quae habet unam operationem cum deo. Ipsa creat et facit omnia cum deo et cum nullo habet aliquid commune et generat una cum patre eundem filium unigenitum (def. 32). In homine est una virtus, quae ita alta est et nobilis, quod ipsa accipit deum in suo proprio et nudo esse vel essentia, non in sua veste (def. 36).
38) Def. 36.
39) Def. 32.
40) Det. 37.
41) Quod autem sequitur ultimo in eodem articulo: transformamus et convertimur in deum, error est. Homo enim sanctus sive bonus quicumque non fit Christus ipse sed nec primogenitus nec per ipsum salvantur alii nec est imago dei, ... sed est ad imaginem dei, membrum ipsius ..., non autem cohaeredes ..., et hoc sibi vult similitudo, quae inducitur. Sicut enim panes multi in diversis altaribus convertuntur in ipsum verum unicum corpus Christi conceptum et natum de virgine, passum sub Pilato, remanentibus tamen accidentibus singulorum, sic mens nostra per gratiam adoptionis et nos unimur vero filio dei, membra unius capitis ecclesiae, qui est Christus (def. 15). Non enim quidquam creatum est imago, sed ad imaginem creati sunt angelus et homo (def. 18). Ipse imago, nos filii ad imaginem. Ipse similitudo, nos ad similitudinem. Ipse filius naturalis, nos adoptivi, transformati in eandem imaginem, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (def. 63).
42) Def. 15.
43) Unde cum in me est deus, utique in me generat filium, deus pater et in me est ipse filius genitus, unus, indivisus, cum non sit alius filius in divinis nisi unus et ipse deus (def. 13/14; vgl. def. 54, 63).