55) Sparsit divina sapientia quasi odorem suae bonitatis ... et dulcedinis omnem creaturam, quae est quasi in via quaerentium deum ... et propter hoc quaerens deum et quaerendo laetatur, adhuc in via, dilatatur cor et confirmatur (Théry 3, 400).
56) Théry 3, 400, 402: Primum non cadit sub merito et per consequens habetur sine labore omni et amaritudine qualibet sive poena, dolore ... Dicimus etiam, quod in natura deus concreavit omnibus dispositiones et proprietates, quibus fines suos consequantur. - Sciendum, quod causa prima, deus, in hoc differt ab omnibus, quae sunt post, quod prima causa agit in omnibus aliis et operatur in illis. Adhuc autem eius actio est prior natura actionibus omnium secundarum et per consequens ultima. Rursus ... formae, per quas agunt secunda agentia, illud quod sunt formae et actus, a deo sunt, qui est primus actus formalis. Adhuc autem ipsae formae, quibus agunt secunda, non possunt moveri ad agendum nisi a deo, utpote a primo motore (Denifle II, 587).
57) Sicut totum universum est primo intentum a prima causa, et esse ipsius universi unum, partes autem quaelibet et ipsarum esse secundario accipiunt esse a causa universi, mediante ipso uno esse universi (Théry 3, 394). Omnis causa secunda providet sive disponit naturaliter his, quae post se et sub se sunt. Deus autem solus, utpote prima causa, providet, curat et disponit omnia (Théry 4, 333).
58) Notandum, quod rerum fieri est quidem a causis secundariis, esse autem rerum omnium ... ab ipso deo solo est immediate, utpote primum et perfectum (Théry 4, 338). Res omnis, quantum ad sui "quod quid est", non habet causam efficientem nec finalem (ibid.).
59) Théry 4, 288.
60) Solum supremum sive altissimum sua vi trahit. Omnia quae sub sunt, trahunt in vi superioris (Denifle II, 561).