9) Deus, utpote primum in entibus, et prima causa omnium, est esse purum. Et propter hoc amat omne, quod est et quod esse habet; odit autem consequenter omne, quod non est (Théry 4, 346). Sic ergo deus, utpote esse, se toto amat, ut dictum est, omne quod esse habet. Odit autem consequentor omne, quod non est ... puta injustum (Théry 4, 347). In malis ... unum unice odit in omnibus (4, 349). Deus se ipsum solum amat in omnibus (4, 349).
10) Ibid.
11 ) Parad. an. 123, 127.
12) Def. 60.
13) Quotienscunque fit illa generatio, tunc parit ipsa illum unigenitum filium (def. 62).
14) "Got minnet nieman ... der nit gottes sune ist; wann minne, der heilig geiste, urspringet und flússet von dem sune unt der sune minnet den vater durch sich selben ... in sich selben und sich selben in dem Vatter" (Tröstung 27).
15) Creaturarum rationes non sunt creaturae sed nec creabiles ut sic. Sunt enim ante rem et post rem, causa tamen originalis ipsarum rerum. Propter quod per ipsas res mutabiles cognoscuntur ut per causas... Res autem ipsa, quantum ad esse formale, mutabile est, creabile et creatum (Théry 343).
16) Sed quia non contingit nos de deo aliquid scire nisi per effectus, ideo distinguamus septem modos gratiae adventus (Geyer 33).
17) Sic contingit theologum duplici ditari cognitione in via; una est per speculum et in aenigmate, alia est per speculum et in lumine. Prima fit tripliciter, sc. ablatione, eminentia et causa. Ablatione in hunc modum procedendo ... Unde Dionysius dicit, quod affirmationes de deo factae vel dictae incompactae sunt, negationes vero verae... Eminentia cognoscitur ... secundum quod dicit Augustinus ..: Qui facit pulchra, pulchrior est ... Causa vero cognoscitur, quando omnia mobilia ad unum immobile, omnia variabilia ad unum invariabile, omnia corporabilia ad unum simplex (Geyer 30/1 ). Secundo cognoscitur in via per speculum et in lumine, quando sc. lux divina per effectum suum aliquem specialem irradiat super potentias cognoscentes et super medium in cognitione elevans intellectum ipsum ad id, quod naturaliter non potest ... Et haec cognitio operatur ad tria: Primo ad occulta vel futura praenuntiandum, secundo ad meritorie operandum, tertio ad divinam dulcedinem praegustandum. Primus modus est prophetalis; secundus in habitibus gratuitis usque ad fructus; tertius in extasi mentis et hic in fructibus (Geyer 31).