Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=22

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: INSTRUCTOR (PAEDAGOGUS) - Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 134 Pages


Page 22

Dicit enim: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex came mea." [1502] Homo ergo tantum exinanitur semine, quantus videtur corpore; est enim generationis initium id, quod recedit: quin etiam conturbat ebullitio materiae et compagem corporis labefactat et commovet. Lepide ergo ille, qui interroganti, "Quomodo adhuc se haberet ad res venereas," respondit: "Bona verba, quae so: ego vero lubentissime isthinc, tanquam ab agresti et insano domino, profugi." Verum concedatur quidem et admittatur matrimonium: vult enim Dominus humanum genus repleri; seal non dicit, Estote libidinosi: nec vos, tanquam ad coitum natos, voluit esse deditos voluptati. Pudore autem nos afficiat Paedagogus, clamans per Ezechielem: "Circumcidamini fornicationem vestram." Aliquod tempus ad seminandum opportunum habent quoque rationis expertia animantia. Aliter autem coire, quam ad liberorum procreationem, est facere injuriam naturae; [1503] qua quidem oportetmagistra, quas prudenter introducit temporis commoditates, diligenter observare, senectutem, inquam, et puerilem aetatem. His enim nondum concessit, illos autem non vult amplius uxores ducere. Seal non vult homines semper dare operam matrimonio. Matrimonium autem est filiorum procreationis appetitio, non inordinata seminis excretio, quae est et praeter leges eta ratione aliena. Secundum naturam autem nobis vita universa processerit, [1504] si et ab initio cupiditates contineamus, et hominum genus, quod ex divina providentia nascitur, improbis et malitiosis non tollamus artibus: eaeenim, ut fornicatiohem celent, exitialia medicamenta adhibentes, quae prorsus in perniciem ducunt, simul cum fetu omnem humanitatem perdunt. Caeterum, quibus uxores ducere concessum est, iis Paedagogo opus fuerit, ut non interdiu mystica naturae celebrentur orgia, nec ut aliquis ex ecclesia, verbi gratia, aut ex foro mane rediens, galli more coeat, quando orationis, et lectionis, et eorum quae interdiu facere convenit, operum tempus est.

[1502] Gen. ii. 23.

[1503] [Tamen possunt senes et steriles matrimonium sanctum contrahere, et de re conjugali aliter docet Lanctantius de natura singulari mulierum argute disserens: q. v. in libro ejus de vero cultu, vi. cap. 23, p. 280, ed. Basiliae 1521.]

[1504] [Natura duce, sub lege Logi, omnia fidelibus licent non omnia tamen expediunt. Conf Paulum, I., Ad Corinth, vi. 12.]

Previous Page / First / Next Page of Clement - Instructor
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=22