|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 134 Pages
Page 21
Dicit autem Scriptura: "Parantur intemperantibus flagella, et supplicia humeris insipientium:" [1500] vires intemperantiae, ejusque constantem tolerantiam, vocans "humeros insipientium." Quocirca, "Amove a servis tuis spes inanes, et indecoras," inquit, "cupiditates averte a me. Ventris appetitio et coitus ne me apprehendant." [1501]
Longe ergo sunt arcenda multifaria insidiatorum maleficia; non ad solam enim Cratetis Peram, sed etiam ad nostram civitatem non navigat stultus parasitus, nec scortator libidinosus, qui posteriori delectatur parte: non dolosa meretrix, nec ulla ejusmodi alia voluptatis bellua. Multa ergo nobis per totam vitam seminetur, quae bona sit et honesta, occupatio. In summa ergo, vel jungi matrimonio, vel omnino a matrimonio purum esse oportet; in quae stione enim id versatur, et hoc nobis declaratum est in libro De continentia. Quod si hoc ipsum, an ducenda sit uxor. veniat in considerationem: quomodo libere permittetur, quemadmodum nutrimento, ita etiam coitu semper uti, tanquam re necessaria? Ex eo ergo videri possunt nervi tanquam stamina distrahi, et in vehementi congressus intensione disrumpi. Jam vero offundit etiam caliginem sensibus, et vires enervat. Patet hoc et in animantibus rationis expertibus, et in iis, quae in exercitatione versantur, corporibus; quorum hi quidem, qui abstinent, in certaminibus superant adversarios; illa vero a coitu abducta circumaguntur, et tantum non trahuntur, omnibus viribus et omni impetu tandem quasi enervata. "Parvam epilepsiam" dicebat "coitum" sophista Abderites morbum immedicabilem existimans. Annon enim consequuntur resolutiones, quae exinanitionis ejusque, quod abscedit, magnitudini ascribuntur? "homo enim ex homine nascitur et evellitur." Vide damni magnitudinem: totus homo per exinanitionem coitus abstrahitur.
[1500] Prov. xix. 29.
[1501] Ecclus. xxiii. 4, 5, 6.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=21