Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=23

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: INSTRUCTOR (PAEDAGOGUS) - Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 134 Pages


Page 23

Vespere autem oportet post convivium quiescere, et post gratiarum actionem, quae fit Deo pro bonis quae percepimus. Non semper autem concedit tempus natura, ut peragatur congressus matrimonii; est enim eo desiderabilior conjunctio, quo diuturnior. Neque vero noctu, tanquam in tenebris, immodeste sese ac imtemperanter gerere oportet, sed verecundia, ut quae sit lux rationis, in animo est includenda. Nihil enim a Penelope telam texente differemus, si interdiu quidem texamus dogmata temperantiae; noctu autem ea resolvamus, cum in cubile venerimus. Si enim honestatem exercere oportet, multo magis tuae uxori honestas est ostendenda, inhonestas vitando conjunctiones: et quod caste cum proximis verseris, fide dignum e domo adsit testimonium. Non enim potest aliquid honestum ab ea existimari, apud quam honestas in acribus illis non probatur certo quasi testimonio voluptatibus. Benevolentia autem quae praeceps fertur ad congressionem, exiguo tempore floret, et cum corpore consenescit; nonnunquam autem etiam prae senescit, flaccescente jam libidine, quando matrimonialem temperantiam meretriciae vitiaverint libidines. Amantium enim corda sunt volucria, amorisque irritamenta exstinguuntur saepe poenitentia; amorque saepe vertitur in odium, quando reprehensionera senserit satietas. Impudicorum vero verborum, et turpium figurarum, meretriciorumque osculomm, et hujusmodi lasciviarum nomina ne sunt quidem memoranda, beatum sequentibus Apostolum, qui aperte dicit: "Fornicatio autem et omnis immunditia, vel plura habendi cupiditas, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet saneros." [1505]

[1505] Eph. v. 3.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Instructor
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=23