Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=18

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: INSTRUCTOR (PAEDAGOGUS) - Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 134 Pages


Page 18

Hinc nobis manifestum atque adeo in confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas sationes, et Venerem praeposteram, et quae natura coalescere non possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quae id per partium prohibet constitutionem, ut quae masculum non ad semen suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit. Jeremias autem, hoc est, per ipsum loquens Spiritus, quando dicit: "Spelunca hyaenae facta est domus mea," [1495] id quod ex mortuis constabat corporibus detestans alimentum, sapienti allegoria reprehendit cultum simulacrorum: vere enim oportet ab idolis esse puram domum Dei viventis. Rursus Moyses lepore quoque vesci prohibet. Omni enim tempore coit lepus, et salit, assidente femina, earn a tergo aggrediens: est enim ex iis, quae retro insiliunt. Concipit autem singulis mensibus, et superfetat; init autem, et parit; postquam autem peperit, statim a quovis initur lepore (neque enim uno contenta est matrimonio) et rursus concipit, adhuc lactans: habet enim matricem, cui sunt duo sinus, et non unus solus matricis vacuus sinus, est ei sufficiens sedes ad receptaculure coitus (quidquid enim est vacuum, desiderat repleri); verum accidit, ut cure uterum gerunt, altera pars matricis desiderio teneatur et libidine furiat; quocirca fiunt eis superfetationes. A vehementibus ergo appetitionibus, mutuisque congressionibus, et cure praegnantibus feminis conjunctionibus, alternisque initibus, puerorumque stupris, adulteriis et libidine abstinere, hujus nos aenigmatis adhortata est prohibitio. Idcirco aperte, et non per renigmata Moyses prohibuit, "Non fornicaberis; non moechaberis; pueris stuprum non inferes," [1496] inquiens. Logi itaque praescriptum totis viribus observandum, neque quidquam contra leges ullo modo faciendum est, neque mandata sunt infirmanda. Malaeenim. cupiditati nomen est hubris, "petulantia;" et equum cupiditatis, "petulantem" vocavit Plato, cure legissit, "Facti estis mihi equi furentes in feminas." [1497]

[1495] Jer. xii. 9. [The empirical science of the day is here enlarged upon, by Clement, for he cannot forbear to make lust detestable by a natural parable of the foul hyaena.]

[1496] Ex. xx. 14.

[1497] Jer. v. 8.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Instructor
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=18