Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=19

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: INSTRUCTOR (PAEDAGOGUS) - Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 134 Pages


Page 19

Libidines autem supplicium notum nobis facient illi, qui Sodomam accesserunt, angeli. Li eos, qui probro illos afficere voluerunt, una cum ipsa civitate combusserunt, evidenti hoc indicio ignem, qui est fructus libidinis, describentes. Quaeenim veteribus acciderunt, sicut ante diximus, ad nos admonendos scripta sunt, ne eisdem teneamur vitiis, et caveamus, ne in poenas similes incidamus. Oportet autem filios existimare, pueros; uxores autem alienas intueri tanquam proprias filias: voluptates quippe continere, ventrique et iis quae sunt infra ventrem, dominari, est maximi imperii. Si enim ne digitum quidem temere movere permittit sapienti ratio, ut confitentur Stoici, quomodo non multo magis iis, qui sapientiam persequuntur, in eam, qua coitur, particulam dominatus est obtinendus? Atque hac quidem de causa videtur esse nominatum pudendum, quod hac corporis parte magis, quam qualibet alia, cum pudore utendum sit; natura enim sicut alimentis, ita etiam legitimis nuptiis, quantum convenit, utile est, et decet, nobis uti permisit: permisit autem appetere liberorum procreationem. Quicumque autem, quod modum excedit, persequuntur, labuntur in eo quod est secundum naturam, per congressus, qui sunt praeter leges, seipsos laedentes. Ante omnia enim recte habet, ut nunquam cure adolescentibus perinde ac cum feminis, Veneris utamur consuetudine. Et ideo "non esse in petris et lapidibus seminandum" dicit, qui a Moyse factus est philosophus, "quoniam nunquam actis radicibus genitalem sit semen naturam suscepturum." Logos itaque per Moysen appertissime praecepit: "Et cure masculo non dormies feminino concubitu: est enim abominatio." [1498] Accedit his, quod "ab omni quoque arvo feminino esse abstinendum" praeterquam a proprio, ex divinis Scripturis colligens praeclarus Plato consuluit lege illinc accepta: "Et uxori proximi tui non dabis concubitum seminis, ut polluaris apud ipsam. [1499]

[1498] Lev. xviii. 22.

[1499] Lev. xviii. 20.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Instructor
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=19