Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=17

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: INSTRUCTOR (PAEDAGOGUS) - Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 134 Pages


Page 17

[Elpenor's note: The editors provide the next paragraphs only in a Latin translation, so that scholars may read it (as if they couldn't read it in Greek!) and the rest of us common mortals remain in the safety of our ignorance. Elpenor will offer a summary of these paragraphs and the Greek original complete. Meanwhile, you can skip these paragraphs, if you don't know Latin, and continue to the rest of the text in English]

Nequaquam ergo credendum est, hyaenam unquam mutare naturam: idem enim animal non habet simul ambo pudenda maris et feminae, sicut nonnulli existimarunt, qui prodigiose hermaphroditos finxerunt, et inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt. Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal, hyaena inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum, adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura persimile. Nullum autem meatum habet haec figura carnis, qui in utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quae inanem excipiat libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminae hyaenae adnatum est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyaena femina: non enim frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, quae praeter naturam est, satio. Hac etiam ratione mihi videtur Plato in Phoedro, amorem puerorum repellens, eum appellate bestiam, quod frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupedum coeunt more, et filios seminare conantur. Impios "autem tradidit Deus," ut air Apostolus, [1494] "in perturbationes ignominiae: nam et feminaeeorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est procter naturam: similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes." At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur, humefactum alimentum in ventrum, lacryma vero in oculum, sanguis in venas, sordes in aures, mucus in hares defertur: fini autem recti intestini, sedes cohaeret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo varia in hyaenis natura, superfluo coitui superfluam hanc partem excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus partibus inserviat, exinde autem excaecatur concavitas: non fuit emm res fabricata ad generationem.

[1494] Rom. i. 26, 27.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Instructor
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=17