Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=96

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 96

Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dienut, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: "destrui" enim "ventrem et cibos," dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et camis patiuntur affectiones, et alia, quae non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quae speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. "Non est" autem, inquit, "regnum Dei cibus est potus." [2497] Certe magis quoque curae est, qui angelos colunt et daemones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animae virtus, quae non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam." [2498] Deinde nesciunt causam cur Dominas uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in aeternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: "Quod Deus conjunxit, homo ne separet." [2499] Et rursus: "Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, aedificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis." [2500] Et quod hoc non dicit ad genies, ostendit, cum subjungit: "Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?" [2501] Et rursus: "Vae praegnantibus et lactantibus in illis diebus." [2502] Quanquamhaec quoque dicuntur allegorice. Propterea nec "tempora" prae finiit, "quge Pater posuit in sua potestate," [2503] ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: "Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propier regnum coelorum. Qui potest capere, capiat;" [2504] nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: "Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;" tunc dixit Dominus: "Non omnes capiunt vetbum hoc, sed quibus datum est." [2505] Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedar aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propier exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeraeum. Quinetiam Amoebeus citharoedus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenaeus Aristoteles amantem Laidem solus despexit.

[2497] Rom. xiv. 17.

[2498] Jas. iv. 6; 1 Pet. v. 5.

[2499] Matt. xix. 6; Mark x. 9.

[2500] Matt. xxiv. 37; Luke xvii. 28.

[2501] Luke xviii. 8.

[2502] Matt. xxiv. 19; Mark xiii. 17; Luke xxi. 23.

[2503] Acts i. 7.

[2504] Matt. xix. 11, 12.

[2505] Matt. xix. 10, 11.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=96