|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 97
Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes advesarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenae statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: "In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis." [2506] Et rursus dicit: "Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis." [2507] Idem autem ilia quoque scribit: "Alligatus es uxori? ne quaeras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaeras uxorem." [2508] Et rursus: "Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tenter vos Satanas." [2509] Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliae quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quae comedisset, reliquerat, allatum, dedit edenalum Sauli. Hi autem, qui se cos dicunt vitae institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. "Qui" itaque "non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit." [2510] Quin etiam Dominus de seipso dicens: "Venit," inquit, "Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: daemonium habet; venit Filius hominis comedarts et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator." [2511] An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippu" filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare "conjugem," quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: "Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?" [2513] Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, praedicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quae una ministraturae essent apud mulieres quae domos custodiebant: per quas etiam in gynaeceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quae cunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum praestantissimus [2514] docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: "Non est regnum Dei esca et potus:" neque vero abstinentia a vino et carnibus; "sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto." [2515] Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, caetera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitae institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetic. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui aeque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: "Te petenti des;" subjungit: "Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;" [2516] hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam.
[2506] 1 Tim. iv. 1, 3.
[2507] Col. ii. 18, 23.
[2508] 1 Cor. vii. 27.
[2509] 1 Cor. vii. 2, 5.
[2510] Rom. xiv. 3.
[2511] Matt. xi. 18, 19.
[2513] 1 Cor. ix. 5.
[2514] [De disconissa primitiva, confer Bunsenium, apud Hippol., vol. iii. p. 41.]
[2515] Rom. xiv. 17.
[2516] Matt. v. 42.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=97