|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 95
Caput VI.--Secundum Genus Haereticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia de Deo Omnium Conditore Sententia, Continentiam Exercent.
Adversus autem alterurn genus haereticorum, qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimenturn, haec sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: "Et nunc antichristi multifacti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum." [2490] Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quae ab eis afferuntur, hoc modo: "Salomae interroganti, quousque vigebit mors," non quasi vita esset mala, et mala creatura, "Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis," sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitae institutionem. Dominus autem "Non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:" [2491] ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiae per ejus adventum completae fuerint. Nam recta vitae institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per Logon prae dicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. lam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod "conjunxit Deus?" [2492] Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidera debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quaham ratione dicit Paulus apostolus esse "sanctificatam mulierem a viro," aut "virum a muliere?" [2493] Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: "An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?" "Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyseshaec scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: `Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, praeterquam fornicationis causa, facit eam moechari. [2494] Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec hubnut.'" [2495] Etenim de ventre et cibis dictum est: "Escae ventri, et venter escis; Deus antem et illum et has destruet;" [2496] hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent.
[2489] [[78]Elucidation VI.]
[2490] 1 John ii. 18, 19.
[2491] Matt. v. 17.
[2492] Matt. xix. 6; Mark. x. 9.
[2493] 1 Cor. vii. 14.
[2494] Matt. xix. 3; Mark x. 2.
[2495] Matt. xxii. 30; Mark xii. 23; Luke xx. 35.
[2496] 1 Cor. vi. 13.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=95