Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=94

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 94

Si ergo "omnia licerent," nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis prae textus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per praecepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quae dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quae convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo Iogos ducit; quia, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animae, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quae est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: "Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum," inquit, "mundum castumque facit, quatenus ille est castus." [2485] Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitae institutio. Omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia praeditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cure eo, quod bonum sit solum pulchrum et honesturn: vel etiam cure eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Dens, et solus amabilis. "In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi. [2486] Si ergo cum Christo consurrexistis, quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, non quae sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;" non autem ea, quam exercent, fornicatio. "Mortificate ergo membra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quae venit ira Dei. Deportant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum." [2487] Vitae enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, tails est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitae institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonera dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quae innata animae ex praeceptorum obedientia, omnia, quae per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, eta cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. "Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non setvat, mendax est, et in eo veritas non est," [2488] ait Joannes.

[2485] John iii. 3.

[2486] Col. ii. 11.

[2487] Col. iii. 4, 10.

[2488] 1 John. ii. 4.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=94