|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 93
Caput V.--Duo Genera Haereticorum Notat: Prius Illorum Qui Omnia Omnibus Licere Pronuntiant, Quos Refutat.
Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes plurium absurdalum haeresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commenratios, age in duo dividentes omnes haereses, eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitae genus licet eligere, tum earn scilicet etiam licet, quae est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitae genus sectari, manifestum est eam, quae temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum "domino sabbati," etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendae obnoxius. "Omnia enim licent, sed non omnia expediunt," [2483] ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque aeque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex aequo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos "vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne praebeamus libertatem, in occasionem carni," [2484] ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quae probrosa estet turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quaevis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: ant sunt aliquae declinandae cupiclitates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, ant Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quae propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitae ratiohem suscipiunt, quam quod dicitur,
Ultra ignominiam sentire dolores;
ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant.
[2483] 1 Cor. vi. 13, x. 23.
[2484] Gal. v. 13.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=93