|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 90
Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclae, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut "domini sabbati," et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quae volunt: multa enim cos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quae faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiae: clanculum enim commitrunt adulteria, timerites ne deprehendantur, et vitantes ne condemntur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? "Omnis enim, qui peccat, est servus," inquit Apostolus. [2463] Sed quomodo vitiam ex Deo instituit, qui seipsum prae buit dedititium cuivis concupiscentiae? cum dixerit Dominus: "Ego autem dico: Ne concupiscas." Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non babebunt. Afficit autem hospes aliquis elves contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legera habent sibi infensam, cum inique et praeter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorein "confodit," a Deo plus esse ostenditur in Numeris. "Et si dixerimus," inquit Joannes in epistola, "quod societatem habemus cum eo," nempe Deo, "et in tenebris ambulamus, mentitour, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato." [2464] Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui haec faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere.
[2463] Rom. vi. 16.
[2464] Num. xxv. 8; 1 John i. 6, 7.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=90