|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 91
Revera enim, ut dixit Dominus: "Nisi abundavetit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei." [2465] De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele. [2466] Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: "In quo diriget junior viam suam?" [2467] Et statim audit: "In custodiendo sermones tuos in toto corde." Et dicit Jeremias: "Haec autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis." [2468] Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quae sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quae autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharisaeis, eundem Deum et "internum" nostrum et "externum" fecisse hominem. [2469] Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est "adversarios" et repugnantes, dicunt quod Deus quidera universorum noster est natura pater, et omnia quae cunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: "Non moechaberis:" nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quae data sunt, praecepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quae sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidera malum praeceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cure bonis adversentur praeceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soil censent esse parendum, odio bere, et maledictis insequi prohibuit et, "Cum adversario," inquit, "vadens, ejus amicus conare discedere." [2470] Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt.
[2465] Matt. v. 20.
[2466] Dan. i. 1.
[2467] Ps. cxviii. 9.
[2468] Jer. x. 2.
[2469] Luke xi. 40.
[2470] Matt. v. 25.; Luke xii. 58.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=91