Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=89

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 89

Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter "communio" usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum peeuniae, tum nutrimenti et yestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt "communionem." Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad hostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: "Da omni te petenti:" [2459] illam autem honeste admodum respondisse, ut quse non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantiae communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiae, sed etiam totius vitae; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducithaec communio, et cure eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quae in prostibulis praesto sunt, et volentes omnes admittunt. "Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis quae sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis," [2460] ad Dei similitudinem. "Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium." [2461] Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: "Hoc enim scitote, quod omnis fornicator," et caetera, usque ad illud: "Magis autem arguite." [2462] Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quae mater eorum intemperantiae et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum recordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc praeclarum dogma acceperint, sic porto se habent ejus verba: "Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cure communionem iniisset, fecit porestates, quae nec possunt videri nec audiri," usque ad illud, "unamquamque in nomine proprio."

[2459] Matt. v. 24; Luke vi. 30.

[2460] Eph. iv. 20-24.

[2461] Eph. v. 1-4.

[2462] Eph. v. 5-11.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=89