|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 88
Caput IV.--Quibus Praetextibus Utantur Haeretici ad Omnis Genetis Licentiam Et Libidinem Exercendam.
Ex iis autem, qui ab haeresi ducuntur, Marciohis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiae causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: "Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:" [2456] at illud considerent, quod similem cam is formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carhem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariae quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud prae termisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quae dicit, quod "carne abuti oporteat." Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus haeresim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quae ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quae cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quae magno studio parari solent, docebat illud, "abuti carne," hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini praecepto, "duobus dominis servire," [2457] voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam quoque sic docuisse: "Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem." Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt.
[2456] Matt. viii. 22; Luke ix. 60.
[2457] Matt. vi. 24; Luke xvi. 13.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=88