Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=84

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 84

Et qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: "Nempe corpus hoc animae sema," monumentum, "quidam esse tradunt: quasi ipsa praesenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus semainei," significat, "quaecunclue significare potest: iedo sema jure vocari. Videatur mihi praeterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat poenas." Operae pretium est autem meminisse etiam eorum, quae dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: "Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam." Quin etiam Pindarus de iis, quae sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: "Beatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vitae finem, novit autem datum Jovis imperium." Et Plato similiter in Paedonene non veretur hoc modo scribere: "Porto autem hi, qui nobishaec constituerunt mysteria, non aliquid aliud," usque ad: "Et cure diis habitatlone." Quid vero, cum dieit: "Quandiu corpus habuefimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?" annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phaedone quoque testatur: "Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui." Et runus: "Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quaerit." Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: "Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?" [2455] nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, "corpus morris" dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: "Velim scias, quod quo magis me deficiunt alise," nempe corporis, "voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur." rei veneree injecta esset menrio: "Bona verba quaeso," inquit: "ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?' Rursus in Phaedone, vituperans generationem, dicit: "Quae ergo de his in arcanis dicitur, haec est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua." Et rursus: "Qui autem pie praecae teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt."

[2455] Rom. vii. 24.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=84