|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 85
Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: "Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere." Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundohaec dixerit: "Ab eoenim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, quae intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit." Adhuc autem subjungit manifestius: "Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscae naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampraesenti ornatu decoraretur." Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: "Dii autem hominum genus laboribus naturae pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines." Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: "Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quae in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et praeterea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus." Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: "Mors est, quae unque experrecti videmus: quae cunque autem dormientes, somnus." Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistae, considerabimus. Caeterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem" Graecos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quae comitari eam solent, respicientes: quae cum impie excepissent Marcionitae, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia:--
Non nascier praestat homines, quam nastier.
Dein filios acerbis cum coloribus
Enitor, ast enixa, si stolidi scient,
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=85