Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;
Similiter atque poeta, qui scribit:--
Haud homine infelix tellus mage quldquam alit alma.
Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationera, dicens hoc modo:--
Optima non nasci res est mortalibus aegris,
Nec nitidi soils luce micante frui,
Extemplo aut natum portas invadere Ditis.
His autem consequenria scribit quoque Euripides, poeta tragicus:--
Nam nos decebat convenire publice, et
Deflere natum, quod tot ingreditur mala:
Ast mortuum, cuique jam quies data est,
Efferre laetis gratulationibus.
Et rursus similia sic dicit:--
Quis novit, an vivere quidera siet mori,
Siet mori autem vivere?
Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonera: "O Croese, quivis homo nihil est aliud quam calamitas." Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationera, laudare autern morterm.