Sed adversus eos quidera, cure de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionera fecimus, a quibus cure malam esse generationem irapie didicissent Marcionitae, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quae veritatem divulgavit. Artimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: "Quoniam autem," inquit, "nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant." Clarum est autem cum eo conyenire Empedoclem quoque dicentem:--
Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.
Et amplius:--
Mortua nam ex vivis fecit, species commutans.
Et rursus:--
Hei mihi! quam infelix horninure genus atque misellum