|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 80
Qui autem sic nati sunt, communionera, quaeeorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cure omnium possint esse participes, sicut reliqua recit animantia." Haec cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: "Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum." Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium perhaec aperte destruat? Ilia enim dicit: "Non moechaberis." [2448] Hoc autem dicit: "Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam moechatus est." [2449] Illud enim: "Non concupisces," [2450] quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui prae dicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: "Non concupisces uxorem proximi tui." Proximus autem non est Judaeus Judaeo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebraeorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quae est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur: [2451] clarum est utique praeceptum, quod dicit: "Non concupisces uxorem propinqui tui," loqui de gentibus: ut cure quis secundum legera et ab uxore proximi eta sorore abstinuefit, aperte audiat a Domino: "Ego autem dico, non concupisces." Additio autem hujus particulae "ego," majorem praecepti vim ostendit. Quod autem cure Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justilia, patet ex eo quod subjungit his verbis: "Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: `Non concupisces:' usque ad id, quod magis ridicule dicit: `Res proximi tui.' Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quae contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo earn auferat animali. Illud autem: `Uxorein proximi mi,' quo communionera cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule." Ethaec quidera dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum aemulatores, ad coenas convenientes (neque enim dixerim "agapen" eorum congressionem) viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucema, coire quomodo velint, et cure quibus velint: meditatos autem inejusmodi "agape" communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateae (divinae enim nefas est discere) legis obedientiam.
[2448] Ex. xx. 13.
[2449] Matt. v. 28.
[2450] Ex. xx. 17.
[2451] Deut. xxii. 22.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=80