|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 78
Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propier perfectionera, vel omnino quidera natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturae dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmaturn architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. "Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi," usque ad illud: "Quorum finis erit secundum opera eorum." [2443] Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quae anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem praebet nobis temperantiam, ut quae sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et quae consistit in uno solum matrimonio, honestatem admira tour; dicerites tamen oportere aliorum misereri, et "alterum alterius onera portare," [2444] ne "quis, cure" recte "stare videatur," [2445] ipse quoque "cadat." De secundis autum nuptiis: "Si uraris," inquit Apostolus, "jungere matrimonio." [2446]
Caput II.--Carpocratis Et Epiphanis Sententiam de Feminarum Communitate Refutat.
Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probruin. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriae nomine, ex patre quidera Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Same, quae est urbs Cephalleniae, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, aedificatum est et consecratum; et cure est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicae [2447] cognitionis.
[2443] 2 Cor. ix. 13, 15.
[2444] Gal. vi. 2.
[2445] 2 Cor. x. 12.
[2446] 1 Cor. vii. 9.
[2447] Vid. Irenaeum, lib. i. c. 2, p. 51.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=78